monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 154
{LXXI} Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis, pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur in mari, ut auponarum etiam aestiva animalia, pernici molesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et circumglobata escae saepe extrahuntur, quae causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam vero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur.